- SAOTAS Jupiter
- SAOTAS JupiterThespiis cultus: hac de causa ita cognominatus. Cum draco urbem vastaret, Iuppiter mandavit, ut adolescentem sorte eductum singulis annis serpenti immolarent. Sors Cleostro obtigit, quare Menestratus, eius amator, machinatus est thoracem aeneum, singulisque thoracis squamis hamum sursum versus connexuit, et co se thorace induit, seque ultro ferae obtulit, ut una et ipse draco interirent: quare Thespienses Saotae Iovi simulacrum erexêre. Fuit et Dionysii, apud Traezenios, cognomen.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.